Hugo de Sancto Caro

<58.3723 Hugonis prologus in Ioannem>

Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,1 
prol.| {6.277rb} « Ego1 ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ego feci in celis, ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem carnem : Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis ». Verba sunt Sapientie, id est filii Eccl. 24.a.
1 Ego] Reverendissimi in Christo Patris et Domini Domini Hugonis cardinalis etc. in postillam super Evangelium secundum Ioannem prologus praem. Ed 1754
prol.| Ex quibus materia et divisio huius libri plenarie demonstratur. In hoc siquidem libro agitur de duplici processione : Una filii, altera creature, a primo fonte omnium, id est Patre et de Resurrectione creature rationalis ad ipsum Patrem per Christum mediatorem, secundum quod dicitur Io. 14.a. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Et merito sic enim conveniebat, ut sicut per Verbum Pater omnia condiderat : ita per ipsum omnis restauraret, ut dicit Augustinus In primo igitur, quod dicit sapientia : Ego ex ore Altissimi prodii, notatur filii generatio et eiusdem a Patre distinctio.
prol.| Per pronomen enim prime persone intelligitur manifeste persona filii de se loquentis. Per hanc propositionem ex notantur duo, scilicet distinctio personalis et identitas essentialis. Cum enim omnis prepositio sit transitiva, ex communi natura prepositionis notatur distinctio personalis inter Patrem et filium. Sed iterum, quia hec prepositio   ex notat habitudinem cause essentialis que salvatur in causato ex speciali natura huius prepositionis   ex notatur identitas essentialis inter Patrem et filium.
prol.| Per os autem   Altissimi secundum propriam rationem intelligendi notatur Pater, penes quem residet auctoritas Principii, per quam ipse est ens a nullo et principium aliorum. Nec per hoc ponitur ordo in Trinitate, ut Pater sit maior, filius minor, spiritus sanctus minimus, ut mentiti sunt Nestorius et Arrius, nisi forte ordo nature, sicut dicit Augustinus qui ordo non ponit gradus in personis secundum essentiam sed tantum ordinem personarum secundum proprietates personales, quibus persone ad invicem distinguuntur ut persona Patris sit, que a nullo est et a qua alie ; persona Filii, que est ab alio et a qua alia, persona Spiritus sancti, que est ab alia et a qua nulla, et secundum hunc ordinem proprietatis dicitur Pater altissimus, nec tamen filius, vel Spiritus sanctus inferior illo, sicut dicit Hilarius, cuius ratio talis est quia in Patre est propria notio notans dignitatem Principii, cui nulla per correlationem respondet in filio, vel Spiritu sancto proprietas, que notet inferioritatem. Item per hoc quod ponitur ibi   os, cum verbo prodeundi, cum dicitur : ergo   ex ore prodii, notatur divina natura, prout est in Patre, secundum quam considerationem ipsa est proprie effundens Verbum, quasi fons rivulum eiusdem nature. Sic enim probat Anselmus contra Grecos in libro de processione Spiritus sancti, unitatem essentie in tribus personis, scilicet per exemplum fontis, qui derivatur in rivum et colligitur in lacum et semper manet aqua eiusdem essentie, vel nature ; cum tamen non possit dici fons est rivulus, vel lacus : vel rivulus est fons, vel lacus, vel lacus est fons, vel rivulus. Et bene dicit :   Ex ore prodii, non ex natura vel essentia, quia Verbi et Sapientie manifestatio proprie est ab ore. Per   prodii autem notatur exitus verbi a Patre. Et ita in hoc verbo :   Ego ex ore Altissimi prodii notatur expresse prima pars huius libri, in qua agitur de eterna generatione Filii a Patre.
prol.| Per hoc quod sequitur : Primogenita ante omnem creaturam, notatur quidam ordo, si tamen ordo debeat appellari, inter Verbi generationem eternam dicitur Patre et exitum creature a Patre per verbum ab eterno genitum. Eternitas enim in ratione mensure prior est evo et tempore, sicut dicit Boethius in libro de consolatione. Est enim eternitas mensura sine principio et fine. Evum est mensura sine fine, non sine principio. Tempus est mensura habens finem et principium. Et sic considerata eternitas in ratione mensure habet quendam ordinem ad evum, quod sua duratione includit et evum et tempus.
prol.| Et hic ordo notatur per hoc nomen primogenita . Non enim dicimus quod notat ordinem Filii procedentis ad creaturam procedentem, sed mensure generationis filii ad mensuram temporalis processionis creature a Patre per verbum. Et hoc idem significat hec propositio   ante . Non enim dicit tempus sed eternitatis {6.277va} durationem. Unde sensus est : Ego prodii a Patre, primogenita ante omnem creaturam, id est sum genita ab eterno a Patre, a quo per me temporaliter processit omnis creatura. Et ita per hoc convenienter notatur secunda pars huius libri, in qua agitur de fluxu creaturarum a Patre per verbum.
prol.| Et incipit ibi : Omnia per ipsum facta sunt. Per hoc quod sequitur : Ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens, notatur tertia et quarta et quinta et sexta pars huius libri, in qua agitur de temporali verbi Nativitate et alii, tribus. Sicut enim dicit Ioannes Damascenus. : Celum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum : Nam extra celum nulla creatura est. Solus Deus non includitur celo propter infinitatem, sive immensitatem sue essentie : Ipse est in seipso modo, sicut antequam fieret mundus et hoc soli Deo convenit, sicut vult Augustinus. In celo igitur materiali intelligitur competenter Ecclesia, que claudit visibilia quantum ad partem militantem : et invisibilia, quantum ad partem triumphantem.
Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,2 
prol.| Ortum autem luminis in celo materiali videmus quadrupliciter. Primus est ortus Solis, qui ex se lumen habet et alias stellas sua claritate illuminat. Unde per ortum Solis significatur ortus Christi temporalis, qui ex claritate sue Divinitatis illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
prol.| Item alius est ortus luminis, in celo materiali, id est Lune, que lumen habet a Sole et dat ipsum aliis illuminando inferiora.
prol.|  Item est tertius ortus luminis in celo, id est luciferi, qui habet lumen a Sole clarius ceteris stellis, quia vicinius illuminatur a Sole : Sed non dat ipsum lumen receptum aliis, quia non illuminat irradiando inferiora, sed tamen ostendit Solem, qui illuminat orbem terre esse in ianuis.
prol.| Item est quartus ortus luminis in celo, scilicet stellarum minorum, que quidem lumen recipiunt a Sole ; sed non transfundunt aliis : sed neque sicut Lucifer, lumen Solis vicinum esse ostendunt ; sed tantum secundum illud lumen acceptum a sole fulgent. Per hoc quadruplex lumen significantur ea, que in quatuor partibus continentur. Nam in tertia parte agitur de temporali Nativitate Christi, que per ortum solis significatur. Per ortum Luciferi, significatur ortus Ioannis Baptiste, qui Christum in ianuis esse ostendit, de quo agitur in quarta parte ibi. fuit homo missus etc. Per ortum Lune, que lumen recipit et transfundit, significatur vocatio Apostolorum, qui gratiam a Christo receptam transfuderunt aliis predicando, sanando, miracula faciendo. Unde eis dixit Dominus : Vos estis lux mundi, Mt. 5.b.
Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,3 
prol.|  Item in eodem : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona etc. Et de hoc agitur in quinta parte, que incipit ibi. Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se, dicit eis : quid queritis : etc. In sexta parte agitur de predicatione Christi et miraculis eius, que communiter pertinent ad omnes homines salvandos : quod significatur in ortu stellarum, de quo dicitur in Ps. 96. Lux orta est Iusto et rectis corde letitia, id est fidei cognitio intellectum illuminans et affectum inflammans. Et hec pars incipit in principio secundi capituli, ibi. Et die tertia nuptie facte sunt in Chana Galilee De hoc quadruplici ortu luminis dicitur. Eccles. 43.a. Sol in aspectu annuntians in exitu. Hoc ad Christum pertinet, qui in ortu suo, quo factus est visibilis, annuntiavit diem gratie adesse : et in exitu, id est in morte annuntiavit diem glorie vicinum ad esse, qui mane habet, sed non vespere.
Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,4 
prol.|  Postea sequitur : Tripliciter Sol exurit montes, radios igneos in eos exsufflans et refulgens radiis suis obcecat oculos. Montes dicit omnes fideles propter vite eminentiam. Obcecat, quoad veri Solis comprehensionem, quos omnes sol, id est Christus exurit. Et irradiat tripliciter : quia alios irradiat, ut sint lumen habentes et lumen maius se ostendentes ; se non aliis dantes, ut Ioannes Baptista, cuius Baptisma nullam gratiam conferebat. Alios irradiat, ita ut sint illuminati et illuminantes, ut Apostoli. Alios illuminat, ita ut sint lumen habentes, sed non illuminantes, ut simplices. Et hec est quadruplex illuminatio, de qua dicit Apostolus, 1Cor. 15.e. Alia est claritas Solis, ecce ortus luminis primi, id est Christi : Et alia claritas Lune, ecce lumen Apostolorum : Alia claritas stellarum, per hoc tanguntur alie due illuminationes, que abinvicem distinguuntur per hoc, quod sequitur. Stella autem differt a stella in claritate : quia Ioannes lumen a Christo recipiens, ostendit lumen eius, alii vero recipientes, nihil ostendunt, sed tantum in seipsis fulgent per fidem.
Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,5 
prol.|  Sequitur. Indeficiens, in quo notatur, quod non deficiet aliquod predictorum luminum. De quo agitur in septima parte huius libri, que incipit 13. ibi Ante diem festum Pasche {6. 277vb} Ibi enim incipit rogare et facere pro constantia et indeficientia omnium Electorum. In octava parte agitur de Passione Christi, quod notatur per hoc, quod sequitur in themate. Ego sicut nebula texi omnem carnem, id est virtute Divinitatis latentis in carne, elevavi omnem hominem a terra, id est a terrenis defectibus : sicut nebula virtute latentis caloris et levitatis elevatur sursum a terra.
Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,6 
prol.|  Postea sequitur: Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis. Hic significatur excellentissimus status humane nature, quem habuit Christus in Resurrectione et habiturus est in iudicio, quod intelligitur per thronum. Et de hoc agitur in nona parte, que incipit 20. ibi. Una autem Sabbati etc.
Numérotation du verset Io. Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem,7 
prol.|  Et ita in universo in novem partes dividitur liber iste. Prima est de eterna verbi generatione. Secunda de exitu creaturarum a Deo Creatore. Tertia de verbi Incarnatione, per quod fit exitus ille creaturarum. Quarta de Precursore verbi, id est de Ioanne. Quinta de vocatione Apostolorum. Sexta de doctrina et miraculis Christi et Apostolorum communiter. Septima de confirmatione electorum, que appellatur magnus sermo Domini. Octava de Passione. Nona de Resurrectione et apparitione. Sic patet materia et divisio, sive continentia huius libri. Intentionem autem Auctoris, id est Ioannis Evangeliste, qui hunc librum scripsit, determinat Hieronymus in Prologo, quem toti libro premittit, qui sequitur. <Explicit Prologus Auctoris>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_Prol.3723 Hugonis prologus in Ioannem)

Notes :